Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 71

Precedente Successiva

computata obiecta, quando simul videmus, audimus, gustamus
et odoramus. Et quomodo discedere possint formae et redire dicet
nunquam. Siquidem in corpore non sunt huiusmodi viae et lineae;
neque in potentiis, quoniam sunt affixae externis organis, a quibus
non recedunt. Nec quomodo centrum simul plura noscat, si unum
est indivisibileque: minus autem simul. Neque enim lineae plures
ipsum plurificant; ipse enim iudicat omnia obiecta. Ergo illis informetur
oportet simul, cum iudicat simul. Et cum indivisibile sit, quomodo
potest? Nec Aphrod. haec anxie disquirens, satisfacit. Nobis
autem facile est ponentibus spiritum unum corporeum tot rebus simul
in diversis partibus sui immutari, continuatis per totum corpus:
qui quando totus vel maior pars in aliquo colligitur sensorio, minor
est in aliis, et aegre sentit, aut aegre functiones caeteras edit.
Caput XVIII.
Animam non esse corporis formam, sed Dominam et accolam
substantialiter unitam: excepta mente
humana.

~ Praecedentes sermones bene quoque declarant animam sentientem
non esse actum seu formam corporis organici potentis
opera vitalia edere, veluti definit Aristoteles . Comprobatum
est enim ipsam de sensorio in sensorium moveri
et de exterioribus ad exteriores partes: Esseque corpoream, mobilem,
tenuem, non affixam organo, sed intermanentem, sicut multi in nave
milites, et gentes in domo, et homines in civitate: qui diversis in officinis,
plateis, aedibus et viis diversas obeunt functiones. Et qui asserunt
esse actum organici corporis, fatentur corpus esse illius organum,
sicuti nos. Nullum autem agens principium informat proprium
instrumentum, sed movet regitque. Ergo non est forma. Et Aristoteles
hoc fateri cogitur, dum activam virtutem dicit in passivam causam
prodire tanquam in aliud ab ali, in 9. Metaphys. et alibi non esse idem
agens patiensque saepe clamat. Forma autem unum fit cum materia,
Ergo unum agens patiensque: quod absurdum illi est, non autem nobis.
Praeterea corpus distinctum est in ossa, nervos, carnes et viscera,
totque in membra differentia colore, dispositione, actione, temperamento,
et difformitate, ita ut nullo pacto uniforme sit, et unica forma
constare possit. Aqua quidem uniformis est et ignis, et res similares,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche